- ALEA
- I.ALEAamnis Frodoardo in Chron. memoratus, apud Faram in Isaram Belgicum flumen decurrit, vulgo Ale en Laonnois: Laudunensem enim agrum irrigat. Verba Fordoardi in rebus A. C. 922. haec sunt: Karolus abnegatô sibi introitu Lauduni, resedit super fluvium Saram, et Robertus casirametatus est super Aleam.II.ALEAinventum daemonis Theuth, ut scribit Plato in Phaedro, genus est lusus et exercitii adeo crebri receptique, ut inter edicta praetoria illud cautum apud Ulpianum sit, in eum iudicum non dari:qui aleae ludendae causâ vim intulerit. Eius usum rem antiquam vocat sustiniansu Aug. l. 7. C. de aleator. et aleae lusu: quod optime describit Ioh. Saresbereinsis Polycra. l. 1. c. 5. Alea, exciso regnô Asiae, inter manubias eversae urbis, non sub una tantum specie, migravit ad Graecos: Hinc tessera, calculus, tabula, senio, unio, dardana pugna, tricolus, monarcha, orbiculi, taliorchus, vulpes, quorum artem utilius est dediscere, quam docere. Quis enim non erubescat, si sortis suae gratiam virtuti non debeat, sed taxillis, etc. Iuvenal Sat. 14. v. 4.Si damnolsa senem iuvat alea.Eam pro quolibet ludo in quo Fortuna et casus dominantur, accipiunt, adeoque etiam pro tesseris ac talis. L. Senec. in Claud. Apocolocynth. extr.Cumque recollectos auderet mittere talos,Lusuro similis semper, semperque petentiDecepêre fidem: refugit, digitosque per ipsosFallax assiduô dilabitur alea furtô.Cui quoque, ut et latrocinio comparatur, ab Aristotele Ethic. ad Nicom. l. 4. c. 1. Certe Romanis legibus penitus interdicta, datô Aedilibus negotiô, animadvertendi in Aleatores, ut qui in disciplinam civium publicam peccarent. Martial. l. 5. Epigr. 86.Arcana modo raptus e popina,Aedilem rogat udus aleator.Sed tempore Saturnalium saltem eâ ludere licuisse, videtur innuere Horatius l. 3. od. 24.---- Nescit equo rudisHaerere ingenuus puer,Venarique timet, ludere doctior,Seu Graeco iubeas trochô,Seu malis, vetitâ legibus aleâ.Lusêre tamen eâ viri Principes, M. Cato et Artaxerxes, Plut. in Vitis. Augustus, Sueton. c. 71. Eutrop. et P. Victor. Claudiu Caesar, Sueton. c. 33. Domitianus Aug. apud eundem c. 21. Verus apud Iul. Capitolin. c. 4. Theodoricus quoque Gotthorum Rex qui lucrum inter domesticos partiebatur, ut gratiam promereretur, Sidonius Appollin. l. 1. Ep. 2. etc. Germani olim, tantô furore, ut cum omnia defecerant extremô ac novissimô iactu de libertate, et corpore contenderent, uti videbimus infra, ubi de Sponsionis in Foro apud Romanos faciendae ratione. Hinc proverb. Iacere aleam, vide Thom. Dempster. Thom. Dempster. Antiqq. Rom. l. 5. paralip. ad c. 1. et hic infra.III.ALEAurbs Arcadiae, Thessaliae, et Carpetanorum. Steph.Quem vide in Α᾿λέα.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.